CLIVIA

CLIVIA
CLIVIA
urbs princeps Ducatus Clivensis, in Galliae Belgicae finibus, non procul a Rheni ripa, et ab eius divortio, ubi expandere suos ramos, et Batavos in insulam incipit redigere: Cuius amplitudo magna fuit quondam, sicut ex ruderibus in agro vicino passim apparentibus colligitur. Nomen antiquum Clivia ei est, quod in tribus clivosis collibus, in quibus a Caesare condita dicitur, pendula versus Rheni ripam panderetur. Quapropter a nonnullis etiam Clivi nuncupatur, Latinô prorsus nomine. Discrepat unius duntaxat vocalis mutatione lingua popularis, quâ Cleve nunc oppidum, ut et clivus omnis appellatur. Metel.Reliquae urbes sunt Santen, Calcar, Grefhusen, cis: Duisburg, Emmerich trans Rhenum. Mortuô Ioh. Guilielmô, ultimô Duce litium bellorumque materies fuit hic Ducatus, ab A. C. 1609. Elector Brandeburgensis non exiguam partem occupat, quaedam Princeps Neoburgicus tenet, etc. Cluver. Munster, l. 3. Huius Dux penultimus Wilhelmus (cuius Familiae origo, secundum vulgares traditiones, refertur ad Theodorici, qui circa A. C. 700. ultimus castri Clivii et adiacentis regionis comes fuit, uxorem Beatricem, Comitis Teisterbandae filiam et heredem: Quae priori maritô defunctô, nupta Aelio Gracili Caroli Martelli fido socio, in eius fam iliam iura titulosque Comitis Cliviae et Teisterbandae intulit: unde Duces Cliviae, Montium, Iuliaci et Comites Marcae, Limnaeus Enucl. l. 3. c. 14.) cum aute tantô fervore Reformationem in ditionibus suis incepisset, ut Georgio Cassandro, difficultates obicienti, non esse consilia contra Dominum, responderit: tamen in Comitiis, Augustae celebratis A. C. 1566. Maximiliano II. Imperatori quem Legatus Pontificius Commendonus contra Euangelicos incitabat, obsistere non ausus, Missam frequentavit: Mox, in eodem conventu, ipsi mens adempta, et 26. anni ad mortem in furore transacti, quô adhuc violentius
filius Ioh. Wilhelmus correptus est, ut includi necesse habuerit, ne in suos saeviret, Ever. Reid. Annal. Holl. l. 3. p. 232. Hinc inter Principis senectutem, et empta potentium studia, Cliviae urbibus insidiatus est Parmensis, A. C. 1589. Obiit Prineeps A. C. 1592. Rapta dein subitâ morte insani Ducis uxore, A. C. 1596. novis suspicionibus omnia turbata. Mendoza postmodum in Cliviacos et Iuliacenses exercitum duxit, A. C. 1598. contra quem a Sibylla, quae Ducis soror erat, prudentiae virilis femina, undique auxilia concita sunt. Nihilominus is varia Clivici iuris oppida praesidiis occupavit, Buricum, Alpam, Mursam, etc. Tandem exstinctâ familiâ, A. C. 1609. ut dictum, inter Ioh. Sigismundum Electorem Brandeburgens. cuius uxor filia erat Alberti Friederici Borussiae Ducis et Mariae Eleonorae Ducissae Iuliacens. ac Phil. Ludovicum Comitem Neoburgicum, cui uxor Anna Iuliacensis, lis orta: et Clivia a Mauritio Princ. expugnata est. Vide supra. Addo, quod originem referunt Antiquitatis scrutatores primam ad fabulosum quendam Gralium praenomine Eliam, qui Cliviam heredem duxerit: e quorum posteris vixisse dicitur tempore Caroli M. Balduinus Comes Cliviae et Teisterbanti, pater Eberhardi Comitis Cliviae, cuius posteri Comites Cliviae demum defecerunt A. C. 1368. et Roberti. Hic Ludovicum, Teisterbantensium reliquorum fatorem, Robertum Heusdanorum dynastarum, qui per plura saecula superfuêre, auctorem atque Theodoricum genuit, qui Comes ab Altena dictus est, sed eius nepos Adolphus Marcae titulum assumpsit. In huius descendentibus divisione factâ, fratres Engelbertus Bergensem vel Montanum Comitatum, et Eberhardus Marcanum nacti sunt A. C. 1147. quorum prioris posteritate exstinctâ hereditas
ad Iuliacenses est delata. Eberhardi vero trinepotes Adolphus ac Eberhardus iterum novos ramos coepêre. Prior etiam a coniuge Margareta sive Maria Clivia ius successionis Cliviae domui intulit: unde et filius Comitatum hunc ab Imperatore, nepos Ducalem titulum pro eo assecutus est. Accessit deinceps aliô matrimoniô Iuliacensis ac Montanus Principatus: ramô praecipuô ac directô in Ioh. Wilhelmo A. C. 1609. exstinctà. Ex minoribus filiis descendêre lineae Ravensteinia et Nivernensis, quae utraque etiam exstincta: quae vero ab Engelberto Marcano Adolphi, ut dictum, fratre derivatae sint lineae, vide sub titulo Marcani, et plura hanc in rem apud Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobilit. Europ. tom. 2. p. 82. et in Indic, ut et tom. 3. p. 5. ac iterum in Ind.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Clivia — miniata Scientific classification …   Wikipedia

  • Clivia — kann bedeuten: die Pflanzengattung Clivia, siehe Klivien eine Apfelsorte, siehe Clivia (Apfel) eine Operette von Nico Dostal, siehe Clivia (Operette) ein Asteroid, siehe (935) Clivia ein Fernsehgerät der DDR, Radiogeräte von Loewe sowie ein… …   Deutsch Wikipedia

  • clivia — [klī′vē ə, kliv′ē ə] n. any of a genus (Clivia) of South African evergreen plants of the lily family, having orange to scarlet, lilylike flowers that bloom in early spring …   English World dictionary

  • Clivĭa [1] — Clivĭa (Clivus), lateinischer Name der Stadt Kleve …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Clivĭa [2] — Clivĭa (C. Lindl.), Pflanzengattung aus der Familie der Amaryllideae, im Anhange; Art: C. nobilis, am Cap der guten Hoffnung …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Clivĭa [1] — Clivĭa Lindl., Gattung der Amaryllidazeen, ausdauernde Zwiebelgewächse mit langen, rinnenförmigen Blättern und glocken oder röhrenförmigen Blüten in Dolden auf starken Schäften. Von den drei Arten am Kap wird am häufigsten C. miniata Benth.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Clivĭa [2] — Clivĭa, neulat. Name der Stadt Kleve …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Clivia — Clivĭa Lindl., Pflanzengattg. der Amaryllidazeen, vom Kap der Guten Hoffnung. C. miniāta Lindl. und andere Arten sind Warmhauspflanzen …   Kleines Konversations-Lexikon

  • clivia — ● clivia nom masculin Amaryllidacée décorative d appartement, portant de belles fleurs rouges groupées en ombelle …   Encyclopédie Universelle

  • Clivia —   Clivia Clivi …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”